Vita Caroli - Carolus iv 2 стр.


Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et Sabaudiam usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde trasivi montes Brige, et veni in territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater meus.

In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur, et communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee, Johannes de Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii. Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius monasterii, quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer Aczonis Vicecomitis et gubernatoris Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.

Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia, fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie, Florentini, Vicecomes Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis, qui tempore illo tenebat Paduam, Trevisum, Vincenciam, Feltrensem et Belunensem civitates, gubernator Mantuanus, qui ante nobis promiserat fidelitatem, Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam: Veronensi Brixensem et Parmensem civitates, Mantuano Regium, Ferrariensi Mutinam, Mediolanensi Papiam, Pergamum et Cremonam, Florentinis Lucam. Et sic omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere. Et intravit Veronensis in Brixiam, Mediolanensis obsedit Pergamum et habuit illam subito. Papienses rebellaverunt contra nos et receperunt dominium per se videlicet illi de Beccaria, de quibus magis resumebamus quam de aliquibus in illa civitate. Et sic omnes isti colligati fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia. Illi autem de Rubeis, cives Parmenses, et illi de Fuliano et de Manfredis de Regio, et illi de Piis de Mutina, et illi de Punczonibus, Senibus de Cremona, et domini Symon et Philippus de Pistorio capitaneus Lucce assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.

Capitulum V

Tunc prenominati coniuratores fecerunt validum exercitum ante civitatem nostram Mutinam et steterunt ibi per sex septimanas, scilicet Mediolanensis, Veronensis, Ferariensis et Mantuanus. Elapso tempore sex septimanarum, cum devastassent dioceses et comitatus Mutinensis et Regii civitatum, recesserunt et posuerunt potenciam eorum et exercitum ante castrum sancti Felicis Mutinensis diocesis. Et cum ibi exercitus diu stetisset, pactaverunt illi de castro cum eis, quod si infra mensem, videlicet usque in diem beate Katherine, qui expirabat eodem die, ipsis non succurreretur per nos, eis castrum traderetur. Parmenses vero, Cremonenses, Mutinenses et de Regio hoc audientes congregaverunt potenciam eorum, accesseruntque ad nos dicentes: Domine, obviemus destruccioni nostre prius, quam in toto deleamur. Tunc accepto consilio exivimus ad campos castraque metati sumus, et de civitate Parmensi in die beate Katherine pervenimus ibidem, quo die castrum dedebat tradi ad manus inimicorum. Et circa horam nonam cum mille et ducentis galeatis et cum sex milibus peditum contra inimicos, qui bene totidem vel plures fuerant, pugnam arripuimus. Et duravit bellum ab hora nona usque post occasum solis. Et ex utraque parte fuerunt interfecti quasi omnes dextrarii et aliqui equi, et eramus quasi devicti, et dextrarius, in quo residebamus, eciam interfectus est. Et relevati a nostris sic stando et respiciendo, quod eramus quasi superati, iamque pene in desperacione positi aspeximus. Et ecce eadem hora inimici fugere inceperunt cum vexillis eorum, et primo Mantuani, demum plures eos sunt secuti. Et sic per dei graciam victoriam obtimimus de inimicis nostris, octingentos galeatos in fuga captivando et quinque milia peditum interficiendo. Et sic per hanc victoriam liberatum fuit castrum Sancti Felicis. In hoc bello accepimus cum ducentis viris strenuis militarem dignitatem. Sequenti vero die reversi sumus cum magno gaudio in Mutinam cum preda et captivis. Et dimissis gentibus nostris reversi sumus in Parmam, ubi curiam nostram pro tunc tenebamus. Post transivimus in Luccam in Tuscia, et ordinavimus guerram contra Florentinos et edificavimus castrum pulchrum cum oppido muris vallato in cacumine montis, qui distat decem miliaribus a Lucca versus vallem Nebule, et imposuimus ei nomen Mons Karoli. Et post hec reversi sumus ad Parmam, dimisso regimine domino Symoni Philippi de Pistorio, qui ante ex parte nostra bene rexerat et oppidum Barcze in Garimano super inimicos acquisierat et multa alia bona in suo regimine fecerat. Cum autem Parmam pervenissemus, aggravati eramus ex parte inimicorum ex omni parte validissime. Sed hiemis austeritas nobis profuit, que tantum invaluerat, quod nemo in campis persistere valebat.

Eodem tempore incepti fuerunt tractatus inter Veronenses ac inter inimicos nostros ex parte una, et Marsilium de Rubeis, Gibertum de Fuliano, Manfredum de Piis, Parme, Regii et Mutine pociores, qui quasi gubernatores erant earum. Deinde eciam convenerunt ipsi cum pociori consilio Veronensium in quadam ecclesia parva diocesis Regii, et contra me tractaverunt, ut me traderent et se unirent, fecerunt[que] legere missam volentes iurare super corpore Christi, illos tractatus firmos tenere. Actumque est, cum sacerdos sacramentum confecisset, post elevacionem in eadem missa obscuritas cum turbine venti valde magna facta est in ecclesia, ita quod omnes territi fuerunt. Et postquam lux reversa fuit, sacerdos ante se in altari corpus Christi non reperit. Tunc dolenter stabant omnes obstupefacti, et sic alter alterum inspicientes, inventum est corpus domini ante pedes Marsilii de Rubeis, qui erat caput et doctor istius tractatus. Et tunc omnes una voce dixerunt: Quod facere decrevimus deo non placet. Et sic [consilio] dimisso quilibet ad propria remeavit. Tunc sacerdos, qui missam celebravit, ivit in civitatem Regii et nunciavit episcopo ea, que gesta fuerant. Episcopus misit eum ad Hostiensem cardinalem, legatum tunc Lombardie, qui erat in Bononia. Legatus autem cum episcopo ista intimaverunt vicario meo Egidio de Berlario Francigene in civitate Regii, ut me premuniret, quatenus michi caverem de hiis conspiratoribus prenominatis. Qui vero sic conspirare nitebantur, penitencia ducti michi amplius fideliter astiterunt et firmiter mecum quasi fratres permanserunt nichil in cordibus suis abscondendo. Una dierum Gibertus de Fuliano septimus de ipsis dixit: Nunquam possem letus esse, si corpus domini ante pedes meos fuisset inventum, sicut ante pedes Marsilii de Rubeis, et bene deus precavit nos, ne faceremus ea, que pocius quam faceremus mori vellemus. Ego autem sub silencio pertransivi tamquam inde nichil scirem.

In illis temporibus audiens pater meus oppressiones, quas paciebar ab inimicis, fecit congregacionem cum multis in Francia, de quibus erant capitanei episcopus Beluacensis, comes de Eu, constabilis regni Francie, comes Sacri Cesarii et quam plurimi alii comites et barones. Et transierunt de Francia in Sabaudiam, deinde per Alpes usque in marchionatum Montis Ferrati, et de marchionatu transierunt per Lombardiam usque in Cremonam et de Cremona usque in Parmam.

Et erat numerus galeatorum circa mille sexcentos, qui nobis venerant in adiutorium. Deinde pater noster cum exercitu congregato[ivit] ad succurrendum castro Papiensi, quod se adhuc tenebat contra civitatem nostro nomine. Et posuimus castra et obsedimus civitatem Papie et eramus bene tria millia galeatorum. Et destruximus suburbia et monasteria suburbiorum et replevimus castrum, cui in auxilium veneramus, victualibus et hominibus ipsum renovando; sed civitatem per castrum non potuimus obtinere, quia fossata et propugnacula inter civitatem et castrum cives fecerant, ita quod ingressus ad eos non patebat, et ipsi habebant mille galeatos de Mediolanensibus in suum auxilium. Et postquam ibi stetimus decem diebus, inde recessimus castra metantes prope Mediolanum et devastavimus valde comitatum et districtum Mediolanensem. Et abinde transivimus versus Pergamum, ubi habuimus per quosdam amicos nostros tractatus, qui debebant nobis aperire unam portam civitatis. Et sic ordinatum fuerat, quod in aurora deberet intrare aliqua pars gentis nostre, et post hec deberet eos sequi una acies magna et intrare post eos et retinere civitatem, donec pater noster una nobiscum cum toto exercitu eadem die veniremus. Et sic factum est, quod amici nostri in civitate Pergami, scilicet illi de Collisionibus, aperuerunt portam et primi nostri intraverunt. Secunda vero acies noluit eos sequi, nescio quo mota spiritu, et tunc primi, qui pro tempore steterunt in civitate, exierunt civitatem, quia non poterant soli resistere inimicis, et multi amici nostri cum eisdem evaserunt; residui vero, qui remanserant, captivati sunt et suspensi sunt ultra muros, quorum numerus erat ultra quinquaginta. Cumque pater noster nobiscum supervenissemus, videntes, que gesta fuissent et neglecta, turbati sumus valde cum toto exercitu nostro. Post aliquos dies transeuntes flumen Ade reversi sumus per territorium Cremonense in civitatem Parme.

Capitulum VI

Post hec pater noster ivit Bononiam ad Hostiensem cardinalem nomine Beltrandum, tunc legatum a latere sedis apostolice in Lombardia, qui temporibus illis regebat civitatem Bononiensem et alias plures, videlicet Placenciam, Ravennam et totam Romandiolam ac marchiam Anchonitanam, et tractavit cum eo, quod ipse confederatus est nobiscum et factus est inimicus nostrorum inimicorum; nam et ante erat inimicus gubernatoris Ferrariensis propter causam ecclesie sancte et suam, qui cum inimicis confederatus erat, paratus in adiutorium ipsis et ipsi sibi. Et dedit nobis prefatus cardinalis auxilium gencium et pecuniarum, posuitque prefatus legatus exercitum et castra contra hostes temporibus illis in suburbiis civitatis Ferrariensis, quorum capitaneus fuit postea comes de Ariminiaco.

Demum eadem estate post pentecosten congregavit pater noster magnum exercitum et premisit nos in civitatem Cremonensem de Parma ultra Padum cum quingentis galeatis, quos misit ante castrum Piczignitonis, quod rebellaverat contra nos et contra civitatem sue diocesis Cremonensis et astabat deserviendo Papiensibus et Mediolanensibus. Et remanseramus in Cremona vix cum viginti galeatis. Tunc repente fortificati sunt inimici, et augebatur numerus cottidie, ita quod illi, qui erant ante castrum, muniverunt se fossatis, auxilium nostrum exspectantes. Illo tempore subito Mantuani et Ferrarienses miserunt naves suas in Padum ante Cremonam et submerserunt omnes naves in Pado territorii Cremonensis, ita ut pater noster cum tota gente sua non poterat nobis venire in auxilium nec mittere aliquem nuncium, quia omnes naves et molendina submerserant et se receperant. Et nos ipsi in civitate Cremonensi existentes cum ita paucis eramus in perdicione et civitatis et personarum cottidie propter latitudinem, quia civitas temporibus illis propter guerras erat quasi desolata. Et cum essemus in magna tristicia constituti, quia nec pater nobis nec nos patri nec uterque nostrum illis, qui iacebant ante castrum, possemus succurrere, facta est dissensio inter inimicos nostros, qui civitatem predictam obsederant in fluvio Pado, ita quod se verberantes invicem reversi sunt unusquisque ad propria. Rescito isto pater noster venit de Parma cum exercitu suo super flumen Padi et mandavit extrahi naves de profundo fluvii et sic transfretavit cum paucis in civitatem Cremonam. Et sequenti die coadunatis exercitibus processimus in subvencionem illis, qui erant ante castrum Piczignitonis. Et tantum fuimus per dei graciam fortificati, quod forciores eramus omnibus nostris inimicis; eramus enim in numero tria milia galeatorum. Et postquam percepimus, quod coram dicto castro nichil proficeremus, voluimus procedere in succursum castro Papiensi, de quo ante mencio facta est. Quod presencientes inimici miserunt consiliarios suos et fraudulenter cum patre nostro tractaverunt et cum eo treugas inierunt tali modo: quod de campis cederet et castrum Papiense victualibus treugarum tempore fultum quod per inimicos non impediretur assecurantes, per pulchra et blanda verba multa eidem promittentes. Sicque de campis recessimus gentes nostras per civitates et loca sua distribuentes. Post hec inimici treugas seu pacta minime tenuerunt, et sic perditum fuit castrum Papiense, quia non permiserunt ipsum inimici fulcire victualibus, prout promiserant. Sicque pater noster cum gentibus suis propter blanda verba et falsa promissa in pecuniis et expensis defecerunt. Hieme vero superveniente nec in campis stare poterant. Et sic proverbium in nobis claruit: Nocuit differe paratis.

Illo autem tempore Ferrarienses, Veronenses et Mantuani ac Mediolanenses fortificati captivaverunt capitaneum legati comitem de Ariminiaco in suburbiis Ferrarie iacentem et multos de exercitu occiderunt et alios submerserunt in Pado, et exercitum in tantum afflixerunt, quod legatus amplius non recuperavit nec campos adversus inimicos amplius habere valuit usque ad expulsionem eiusdem de patria.

Demum videns pater noster, quod expense sibi deficerent et quod guerram ferre non valeret, disposuit recedere de patria et eam terrigenis et maioribus civitatum relinquere, videlicet Parmam illis de Rubeis, Regium illis de Fuliano, Mutinam illis de Piis, Cremonam illis de Punczonibus, qui omnes has civitates patri nostro in potestatem dederant, voluitque eis easdem reddere. Luccam autem voluit vendere Florentinis, sed fretus nostro ac suorum consiliariorum consilio commisit eandem illis de Rubeis, quibus Parmam commiserat.

Capitulum VII

In tempore illo cum essemus in Lucca diabolus, qui semper querit, quem devoret, et offert hominibus dulcia, in quibus fel latet, cum ante diu fuissemus temptati per eum nec tamen divina gracia adiuvante victi, instigavit homines pravos et perversos, cum per se non valuisset, qui patri nostro cottidie adherebant, ut nos de tramite recto in laqueum miserie et libidinis seducerent, sicque seducti a perversis eramus perversi una cum perversis. Deinde pater noster non longe post nos arripiens iter versu Parmam una nobiscum pervenimus in villam nomine Tarencz, Parmensis diocesis in die dominica, in qua erat XV. Aug. dies Assumpcionis sancte Marie virginis. Illa vero nocte cum nos sopor invaderet, apparuit nobis quedam visio, quoniam angelus domini astitit iuxta nos in parte sinistra, ubi iacebamus, et percussit nos in latere dicens: «Surge et veni nobiscum.» Nos autem respondimus in spiritu: «Domine, nec scio quo nec quomodo vobiscum eam.» Et accipiens nos per capillos anterioris partis capitis exportavit nos secum in aerem usque super magnam aciem armatorum equitum, qui stabant ante unum castrum parati ad prelium. Et tenebat nos in aere super aciem et dixit nobis: «Respice et vide.» Et ecce alter angelus descendens de celo, habens igneum gladium in manu percussit unum in media acie et abscidit sibi membrum genitale eodem gladio, et ille tamquam letaliter vulneratus agonizabat equo insidens. Tunc tenens nos per capillos angelus dixit: «Cognoscis illum, qui percussus est ab angelo et vulneratus ad mortem?» Tunc diximus: «Domine, nescio, nec locum cognosco.» Dixit: «Scire debes, quod hic est Delphinus Viennensis, qui propter peccatum luxurie sic a deo est percussus; nunc ergo cavete et patri vestro potestis dicere, quod sibi caveat de similibus peccatis, vel peiora accident vobis.» Nos autem compassi illi Delphino Viennensi nomine Bigonis, cuius avia fuerat soror avie nostre, et ipse erat filius sororis regis Ungarie Karoli primi. Interrogavimus angelum, utrum posset confiteri ante mortem, et contristatus eram valde. Respondit autem angelus dicens: «Habebit confessionem et vivet aliquot diebus.» Tunc vidimus in parte sinistra aciei multos viros stantes amictos palliis albis, quasi essent viri magne reverencie et sanctitatis, loquebanturque ad invicem respicientes super aciem et super ea, que gesta erant, et bene ipsos notavimus. Nec tamen graciam interrogandi habuimus nec per se angelus [retulit], qui vel quales essent viri illi tante reverencie. Et subito restituti fuimus ad locum nostrum aurora iam clarescente. Veniensque Thomas de Nova Villa miles, Leodiensis diocesis, camerarius patris nostri, excitavit nos dicens: «Domine, quare non surgitis, iam pater vester paratus ascendit equos.» Tunc surreximus et eramus confracti et quasi fessi sicut post magnum laborem itineris. Et diximus sibi: «Quo ut vadamus, cum hac nocte passi sumus tanta, quod nescimus, quid facere debeamus.» Tunc dixit nobis: «Domine quid?» Et diximus sibi: «Delphinus mortuus est; et ipse pater noster vult congregare exercitum et procedere in auxilium Delphino, qui guerrat cum comite Sabaudie; nostrum auxilium non proficit sibi, quia mortuus est.» Ipse vero deridens nos illa die postquam venimus in Parmam dixit patri nostro omnia, que sibi dixeramus. Tunc pater noster vocans interrogavit nos: si verum esset et si ita vidissemus? Cui respondimus: «Utique domine eciam pro certo sciatis, quod Delphinus mortuus est.» Pater vero increpans nobis dixit: «Noli credere sompniis.» Predictis autem patri nostro et Thome non dixeramus integre, sicut videramus; sed solum quod Delphinus mortuus esset. Post aliquot ergo dies venit nuncius ferens litteras, quod Delphinus congregato exercitu suo venerat ante quoddam castrum comitis Sabaudie et quod de una balista cum magna sagitta in medio omnium militum suorum fuisset sagittatus et post aliquot dies confessione habita mortuus esset. Tunc pater noster auditis litteris dixit: «Miramur valde super hiis, quia filius noster mortem ipsius nobis ante predixerat.» Et multum mirati sunt ipse et Thomas, nullus tamen post hec de ista materia cum ipsis fuit locutus.

Назад Дальше