Gondiçalbus Cascan, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus G. erat homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra. Interrogatus de parentela et cetera, et dixit non.
Assenssius Sancii, testis, juratus et interrogatus, dixit idem in substancia ut Gondiçalbus Cascan, proxime testis.
Bernardus de Comodonys, testis, juratus et interrogatus, dixit idem in substancia ut Gondiçalbus Cascan, testis predictus.
Eximinus de Sancta Cruce, notarius, testis, juratus et interrogatus, dixit idem in substancia ut Gondiçalbus Cascan, testis predictus.
Berengarius de Villa Longa, testis, juratus et interrogatus, dixit quod ipse testis simul cum justicie Algezire intravit domum G. Garreti hoc anno, quadam die, non tamen recordatur de die neque de mensse, set videtur sibi quod esset in mensse januarii, quadam die, vidit dictum Bernardum jacentem interfectum in quodam palacio subtus quendam lectum qui in dicto palacio erat, et quod erat vulneratus pluribus vulneribus in anquis et tibia, et quod videbatur predicta vulnera esse facta de burç. Interrogatus etiam et dixit quod vidit subtus dictum lectum magnum fluxus sanguinis et quod dictus justicie, simul cum ipso teste qui tunc erat juratus et pluribus aliis, scienter respexerunt si in aliquo loco dictis palacii erat sanguis sparsus et non viderunt nec invenerunt in alio loci dicti palacii sanguinem nisi subtus dictum lectum. Interrogatus etiam et dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia invenerat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Garreti. Item interrogatus dixit quod fama est in dicta villa quod dictus Bernardus Gamiça habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus G. erat tunc ante dictam mortem homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, et dixit non.
Jacobus de Calataiubio, testis, juratus et interrogatus, dixit idem quod Gondiçalbus Cascan, testis predictus dixit.
Michel Pedroç, testis, juratus et interrogatus, dixit quod vidit dictum Bernardum Gamiça interfectum extra lectum qui erat in palacio dicti G. Garreti, set non vidit enim vulneratum quia incontinenti, cum vidit ipsum mortuum, rescessit inde. Item interrogatus et dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum quia invenerat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Dixit etiam in aliis idem ut Gondiçalbus Cascan, testis predictus. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione et cetera, dixit non.
Bernardus dEstayna, testis, juratus et interrogatus, et dixit quod ipse testis, hoc anno, scilicet, in precedenti die ante festum Sancte Caterine, non tamen recordatur de mensse vel de die, intravit domum G. Garreti et vidit Bernardum Gamiça jacentem interfectum subtus quendam lectum qui erat in quodam palacio dicti G. Garreti, et vidit ipsum vulneratum de .IIII.or vulneribus tamen. Item interrogatus dixit quod non vidit in aliquo alio loco sanguinem sparsum nisi subtus dictum lectum, cum hoc respixisset cum aliquibus aliis qui ibi erant scienter. Item interrogatus dixit quod fama est quod G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Garreti. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Interrogatus dixit quod dictus G. erat ante dictam mortem homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Guillermus dEstayna, testis, juratus et interrogatus, dixit idem ut Gondiçalbus Cascant (sic), testis predictus.
Egidius dOrta, testis, juratus et interrogatus, dixit idem ut Gondiçalbus Cascant (sic), testis predictus, hoc addito, quod vidit quandam vice antequam dictus Bernardus esset interfectus quod dicta Geralda, uxor dicti G., accepit quasdam forpices seu ganivet de tabula Bernardi de Gamiça et misit inpignorem (sic) illud ad emendum lectucas. Hoc vidit semel tamen.
Jacobus Garnerii, testis, juratus et interrogatus, dixit idem ut dictus Gondiçalbus Cascant (sic), hoc excepto, quod nescit esset famam quod predictus Bernardus Gamiça haberet rem cum uxore Berengarii Marroquini. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Bernardus Solerii, testis, juratus et interrogatus, dixit idem ut dictus Gondiçalbus Cascant (sic), testis predictus, hoc additus, quod vidit dictum Bernardum Gamiça mortuum coram hospicio dicti G.
Jacobus Boverii, testis, juratus et interrogatus, dixit idem quod dictus Gondiçalbus Cascant (sic), testis predictus.
P. Berengarii, testis, juratus et interrogatus, dixit quod quadam die, hoc anno, non tamen recordatur de mensse vel de die, vidit Bernardus Gamiça jacentem interfectus subtus quendam lectum qui erat in quodam palacio domorum G. Garreti et quod vidit ipsum vulneratum pluribus vulneribus, set non recordatur quot vulnera habebat, set quod erat subtus dictum lectum magnus fluxus sanguinis. Interrogatus dixit quod fama est quod dictus G. interfecit dictum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti (sic). Interrogatus etiam et dixit quod fama est quod dictus Bernadus habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Interrogatus etiam et dixit quod dictus G. tunc ante dictam mortem homo bone fame (sic). Item interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Petrus Mercerii, testis, juratus et interrogatus, dixit idem quod Gondiçalbus Cascant (sic), testis predictus.
Bernardus de Carbins, testis, juratus et interrogatus, dixit quod ipse testis vidit dictum Bernardum Gamiça interfectum juxta lectum cuiusdam domus G. Garreti set non vidit vulnera sibi illata. Item interrogatus super omnibus aliis dixit idem quod Gondiçalbus Cascant (sic), testis predictus. Postea fuit interrogatus super aliis capitulis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione et cetera, dixit non.
Laurencius de Torres, testis, juratus et interrogatus, dixit se nil scire.
A. Torrella, testis, juratus et interrogatus, dixit quod fama est in villa de Algezira quod G. Garreti interfecit dictum Bernardum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Dixit etiam quod fama est quod dictus Bernardus habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Interrogatus etiam dixit quod dictus G. erat tunc ante dictam mortem homo bone fame et bone conversationis. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Bevenguda, uxor Laurencii de Torres, testis, jurata et interrogata, dixit idem quod A. Torrella, proxime testis, hoc excepto, quod nescit esse famam quod dictus Bernardus haberet rem cum uxore Berengarii Marroquini.
Lega, uxor Arnaldi Marroquini, testis, jurata et interrogata, dixit se nil scire.
Matheus Portales, testis, juratus et interrogatus, dixit idem quod A. Torrella, testis predictus.
Guillemona, uxor quondam Berengarii Galrrayn, testis, jurata et interrogata, dixit se nil scire.
Bevenguda, uxor Laurencii de Torres, testis, jurata et interrogata, dixit idem quod A. Torrella, proxime testis, hoc excepto, quod nescit esse famam quod dictus Bernardus haberet rem cum uxore Berengarii Marroquini.
Lega, uxor Arnaldi Marroquini, testis, jurata et interrogata, dixit se nil scire.
Matheus Portales, testis, juratus et interrogatus, dixit idem quod A. Torrella, testis predictus.
Guillemona, uxor quondam Berengarii Galrrayn, testis, jurata et interrogata, dixit se nil scire.
Alitsendis, uxor quondam Bernardi Armentera, testis, jurata et interrogata, dixit se nil scire.
Salvator Ermengaudii, testis, juratus et interrogatus, dixit idem quod A. Torrella, testis predictus.
Johannes Regis, testis, juratus et interrogatus, dixit quod hoc anno, scilicet, precedenti die ante festum Sancte Caterine, vidit Bernardum Gamiça interfectum in quodam palacio domorum G. Garreti, scilicet, subtus quendam lectum qui erat in dicto palacio et quod vidit ipsum vulneratum .XV.um vulneribus, set non tamen respexit quod esset sanguis subtus dictum lectum nec in aliqua parte dicti palacii. Item interrogatus et dixit quod fama quod G. Garreti interfecit ipsum quia deprehendit dictum Bernardum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus G. Garreti erat tunc ante dictam mortem homo bone fame et bone conversationis. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Die sabbati .IIII.º kalendas madii, eodem loco.
R. de Castilione, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est in villa de Algezira quod G. Garreti interfecit ipsum quia invenerat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus comiserat aliquando adulterio cum uxore Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod dictus G. erat tunc ante dictam mortem homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione, suborno et cetera, dixit non.
Jacobus Beth Ardit, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen de aliis ut R. de Castilione, testis predictus. Interrogatus de parentela, suborno et cetera, dixit non.
A. Pelliparii, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfecetus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod G. Garreti interfecit ipsum quia deprehenderat ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Dixit etiam quod fama est in Algezira quod dictus Bernardus comitebat adulterium cum uxore Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod dictus G. erat tunc ante dictam mortem homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Bernardus Estephani, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod precedenti die ante festum Sancte Caterine ipse testis simul cum Marceto Petro Calçada et Pedrolo den Puig Roig et Bernardus de Cilla intraverunt domum G. Garreti, ubi dicebatur quod Bernardus Gamiça erat interfectus, et vidit uxorem G. Garreti stante in pede scale dicti hospicii et matrem dicti G. Garreti simul cum ea, et dicta Geralda dixit eis quid petebant in dicto hospicio, et alter eorum, non recordatur quis, respondit: «Hic est mortuus Bernardus Gamiça». Et super hoc intraverunt in quadam domo et subtus lectum ipsius domus invenerunt dictum Bernardum Gamiça interfectum. Et iste testis accepit ipsum Bernardum per capillos et tengit sibi pulsum et non invenit quod haberet pulsum et sic reputavit eum mortuum, et tangens ipsum Bernardum invenit quod habebat vulnera in una de cuxiis. Interrogatus qua vulnera erant et utrum essent facta de taill vel de burç, et dixit quod de burç fuerunt facta, secundum quod sibi videbant, secundum qualitate vulnera, et hoc illa ratione quia ipse testis est cirurgicus et cognovit predicta per tactum. Item interrogatus dixit quod fama est in Algezira quod G. Garreti interfecit dictum Bernardum quia deprehendit eum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus si est fama in dicto loco quod dictus G. invitasset dictum Bernardum et quod postea malo modo interficisset eum, et dixit quod nescit esse famam, set quod audivit hoc dici a quibusdam de parentela dicti Bernardi Gamiça. Dixit etiam quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça comitebat adulterium cum uxore Berengarii Marroquini. Dixit etiam quod tunc ante dictam mortem dictus G. erat homo bone fame. Interrogatus super aliis, dixit se nescire. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
Dominicus Alfagen, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod hoc anno, quadam die jovis, non tamen recordatur de mensse, vidit dictum Bernardus Gamiça interfectus subtus quendam lectum qui erat in quodam palacio domorum G. Garreti, vulneratum aliquibus vulneribus in cruribus, qui aparebant esse .IIII.or horum vulnerum facta de burç, e et uno vulnere in manu. Dixit etiam quod erat subtus dictum lectum magnus fluxus sanguinis et quod non erat in aliqua parte dicti palacii sanguis sparsus, licet hoc iste testis respixisset, simul cum quibusdam aliis, nisi subtus dictum lectum. Dixit etiam quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum Gamiça quia deprehendit ipsum in adulterio cum uxore dicti G. Item interrogatus et dixit quod fama est in dicto loco quod dictus Bernardus Gamiça comitebat adulterium cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus dixit quod dictus Guillermus ante dictam mortem erat homo bone fame [et bone conversationis]. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela et cetera, dixit non.
G. de Genestos, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Super omnibus aliis interrogatus, dixit ut Arnaldus Pelliparii, testis predictus.
R. Maestre, testis, juratus et interrogatus, dixit quod bene .X. vicibus vidit Geralda, uxor dicti G. Garreti, ante dictam mortem, jacere in dicto lecto dicti palacii subtus quem lectum dictus Bernardus fuit inventus interfectus. Super aliis interrogatus, dixit se nescire.
Sig [signe] num Mathei Calonge, notarii publici Valencie, qui hoc scripsit.
[Com a complement daquest procés, compilat pel notari Mateu Calonge, hi ha un procés informatiu sobre la troballa del cadàver de Bernat Gamissà. Són dos fulls en quart, amb la signatura: ACA, Cancelleria, Processos en quart, 1296 C.]
2.
JAUME I GUILLEMONA (BARCELONA, 1314)
Procés informatiu per maltractament i agressions
1314, agost 5-8. Barcelona.
Procés informatiu davant el jutge Simon des Llor, veguer de Barcelona i el Vallès, sobre les ferides infligides per Jaume Adarró, ciutadà de Barcelona, a la seva muller Guillemona i a Ramon Esgrimidor, amb qui convivia.
Quadern de 8 fulls en quart, lúltim en blanc amb restes de dos segells de cera al dors. Lleugerament corcat en els marges interns i inferior.