ARV, Protocol de Bernat Costa, núm. 2.801.
[IV nonas marcii.] Ferdinandus Petri,65 pictor et vicinus Valencie, scienter, per me et meos loco et logerium trado vobis, Francisco de Torrente, cursori et vicino eiusdem, presenti et cetera, hinc ad quatuor annos primo venturos et cetera, quosdam operatorios meos sitos in parrochia Sancti Petri sedis Valencie, et tenentur ab dominio heredi Bevenguti de Podio ad censum viginti septem solidos regalium Valencie, sibi et suis annuatim solvendorum medietatem in festo sancti Iohannis iunii et alia medietatem in festo Nativitatis Domini et ad laudimio et factica, prout confrontantur cum duabus viis publicis, et cum domibus Marchi dEstella et cum domibus Francisci de Vilanova, cerdonis. Hanc autem locacionem dictorum operatorium a celo in abissum vobis et vestris ad totum dictum tempus facio et concedo logerio, videlicet, septem librarum regalium Valencie, quas omnes a vobis numerando habui et recepi et inde et cetera. Renunciantes et cetera, vos vero de [...] logerium teneamini solvere censum contingente solvere per totum dictum tempus pro operatoriis antedictis. Et sic promitto et cetera, habere et cetera. Obligamus [...] et omnia bona nostra et cetera, fide et principalem defenssorem, guidatorem et completorem, Iacobum Castelli, vicinum Valencie, qui de dictis omnibus et singulis vobis et vestris firmiter et principaliter mecum et sine me tenantur et obligetur. Quam fidem et cetera. Obligantes et cetera. Et nos, Ferdinandus Petri et Iacobus Castelli, ambo renunciamus super hiis beneficio dividende accionis et cetera, et legi et cetera. Ad hec autem et cetera, promittens et cetera. Obligamus et cetera, omnia bona mea et cetera.
Testes, Bernardus Poncii, Iacobus Royg et Dominicus de Bolea.
150.
1336, març, 4. València.
Àpoca de 7 lliures signada pel pintor Ferran Peris, veí de València, a Francesc de Torrent, corredor i veí de València, pel lloguer duns obradors a la parròquia de Sant Pere.
ARV, Protocol de Bernat Costa, núm. 2.801.
Sanchis Sivera, 1912 (2), p. 214; 1914, p. 4; 1928, p. 11; 1930, p. 11.
Cerveró, 1972, p. 44.
[IV nonas marcii.] Ferdinandus Petri,66 pictor et vicinus Valencie, scienter per me et meos confiteor et cetera vobis, Francisco de Torrente, cursori et vicino eiusdem, presenti et cetera, quod dedistis et solvistis michi et ego a vobis habui et recepi numerando omnes illas septem libras regalium Valencie, pro quibus vobis locavi ad quatuor annos quosdam operatorios meos sitos in parrochia Sancti Petri sedis Valencie, ut in instrumento locacionis presenti die et anno facto per notarium infrascriptum et cetera. Et quia et cetera, renuncio et cetera, ideoque per me et meos absolvo inde vos et vestros et omnia bona vestra ab omni accione et cetera, dictarum septem librarum. In cuius rey testimonium et cetera.
Testes ut suppra.
151.
1336, juny, 1. València.
Àpoca de 100 sous signada pel pintor Gonçal de Mora, veí de València, al procurador del Consell de la vila de Terol, dels 400 que li devien per la confecció de 50 pavessos.
ARV, Notal de Bernat Costa, núm. 2.801.
Sanchis Sivera, 1912 (2), p. 215; 1914, p. 5; 1928, pp. 11-12; 1930, pp. 11-12.
[Kalendas iunii.] Gondiçalbus de Mora, pictor et vicinus Valencie, scienter per me et meos confiteor et cetera, vobis, Petro Navarro de Vilalva, tribus de consilio et procuratori Consilii ville Turoli, abssenti et cetera, et notario et cetera, quod ex illis quadringentis solidis regalium Valencie quos vos, dicto nomine, michi dare tenemini racione quinquaginta paveschs quos ego facio eum ad opus dicte ville Turoli, ut in [instrumento] promisionis inde per vobis facto in posse et manu notarium infrascriptum [...], solvistis michi voluntati mee centum solidos dicte monete, quos per vobis et loco vestri habui et recepi numerando a Egidio dOcón, vicino Turolii. Et quia et cetera renuncio et cetera. In cuius rey testimoni et cetera.
Testes, Iacobus Blanch et Petrus Leoni.
152.
1336, juny, 9. València.
Venda feta pel pintor Joan Cetina i la seua muller Benvinguda a Domingo Cetina, germà del pintor, del dret que posseeix en la casa heretada per ambdós del seu pare, mort intestat, per 100 sous.
ARV, Notal de Bernat Costa, núm. 2.801.
Sanchis Sivera, 1912 (2), p. 214;67 1914, p. 4; 1928, p. 11; 1930, p. 11.
[Va idus iunii]. Iohannes Cetina, pictor, et uxor eius Bevenguda, vicini Valencie, et cetera, in solidum et cetera, per nos et nostros vendimus et concedimus vobis, Dominico Cetina, fratri mei dicti Iohannis vicinoque eiusdem, presenti et cetera, imperpetuum totum ius et partem quod et quam nos vel alter nostrum habemus et habere debemus et nobis vel alteri nostrum competunt et competere possunt et debent racione herencie et successionis Iohannis Cetina, quondam patris mei dicti Iohannis et vestri dicti emptoris, mortui ab intestato, vel aliis quibuscumque modis, [racionibus sive causis] in quibusdam domibus comunibus inter nos et vos et dominam Raymundam, matrem mei dicti Iohanni et vestri dicti emptoris, sitis in parrochia Sancti Martini Valencie, et tenentur sub dominio Raymundum de Salas, civi [dicti civitatis Valencie] ad censum media ma[zmutina] sibi et suis annuatim solvendi medietatem in festo sancti Iohannis iunii et aliam medietatem in festo Nativitatis Domini et ad laudimium et faticam, ut in instrumento [...], prout confrontantur cum domibus Petri Ban[...], et cum domibus Raymunde, matris mei dicti Iohannis et vestri dicti emptore, et cum valle civitatis et cum via publica. Iamdictum itaque totum ius et partem quod et quam nos alter nostrum habemus et habere debemus et nobis vel alteri nostrum competunt et competere possunt et debent in dictis domibus a celo in abissum superius confrontatis, cum solis et cetera, ingressibus et cetera, et cum omnibus iuribus et cetera, nobis et nostris in dictis domibus vel per ipsis competentibus aut competeritis quoquomodo vobis et vestri perpetuo vendimus et concedimus precio videlicet centum solidos regalium Valencie, quos omnes a vobis numerando habuimus et cetera. Renunciantes et cetera, et beneficio etiam minore precii et cetera. Dantes et cetera. Et sic vos et vestri habeatis et cetera, ad dandum et cetera, exceptis militibus atque sanctis [...] et cetera. Salvo tamen semper domino suppradicto censu predicto, dominio, laudimio ac fatica et omni alio pleno iure emphiteotico nostri instrumento accapiti continetur, promitentes in solidum et cetera, salvare ad forum Valencie et cetera. Et tenemur de eviccione et cetera. Obligando in solidum et cetera nos et omnia bona nostra et cetera. Renuncio super hiis benefficio dividende accionis et cetera, et legi et cetera. Fide et cetera. Obligo et cetera. Et ad cautelam ego, dicta Bevenguda, iuro et cetera predicta omnia et singula rata et firma habere et cetera, per quod sacramentum renuncio quantum ad hec doti et cetera.
Sig-[creu]-num Raymundi de Salas, domini suppradicti, qui, recepto inde laudimio, hanc vendicionem firmo et concedo salvo in omnibus iure meo.
Testes, Petrus de Sarrió, Dominicus de Bolea, Iohannes del [...] et Sancius Péreç de Xea. Et dictus Raymundus de Salas firmavit [...].
Sig-[creu]-num Raymundi de Salas, domini suppradicti, qui, recepto inde laudimio, hanc vendicionem firmo et concedo salvo in omnibus iure meo.
Testes, Petrus de Sarrió, Dominicus de Bolea, Iohannes del [...] et Sancius Péreç de Xea. Et dictus Raymundus de Salas firmavit [...].
153.
1336, setembre, 11. València.
Àpoca de 192 sous signadapel pintor Gonçal de Mora, veí de València, a Jaume Blanch, batle de Sollana, per la confecció dun escut i altres objectes per a Ramon de Vilaragut, senyor de Sollana.
ARV, Notal de Bernat Costa, núm. 2.801.
Sanchis Sivera, 1912 (2), p. 215; 1914, p. 5; 1928, p. 12; 1930, p. 12.
[Tercio idus septembris]. Gondiçalbus de Mora, pictor et vicinus Valencie, scienter per me et meos confiteor et cetera, vobis, Iacobo Blanch, baiulo Sollane pro venerabili Raymundo de Vilariacuto, domino dicti loci, presenti et cetera, quod pro brians et cellam et escutum quos ego feci et operatus fui ad opus dicti venerabilis Raymundi de Vilariacuto de mandato vestro, dedistis et solvistis michi et ego a vobis habui et recepi numerando pro meo salario, labore et factione novem libras regalium Valencie. Item, pro duabus pellibus vermellis cordovani, quos a me emistis et habuistis ad opus dicte celle et escuti, dedistis michi numerando duodecim solidos. Et quia et cetera renuncio et cetera. In cuius rey testimonium et cetera
Testes ut supra.
154.
1336, setembre, 29. València.
Préstec de 100 sous de Peirona dAlbalat, dona de Jaume dEntensa, al pintor Pere Sobirats i la seua dona Francesca, veïns de València.
ARV, Notal de Bernat Costa, núm. 2.801.
Sanchis Sivera, 1912 (2), p. 215; 1914, p. 5; 1928, p. 11; 1930, p. 11.
Tercio kalendas octobris, die dominica. Petrus de Sobirats,68 pictor, et uxor eius, Francisca,69 vicini Valencie et cetera, in solidum et cetera, per nos et nostros confitemur et cetera nos debere vobis, venerabili dompne [Peyrone] dAlbalat, uxore venerabilis Iacobi de Entencia, abssentis et cetera, tenetur et cetera, centum solidos regalium [racione] mutui, quod nobis bono animo fecistis et quos pro nobis et [...] nomine et [...] et [recipimus] numerando in presencia notarium et testium infrascriptorum a Iacobo Arbocerii, de domo vestra. Et quia et cetera, renunciamus et cetera, solvere vestre voluntati [...]. Et hec [attendere et] complere promitimus in solidum et etiam restituere et cetera, omnes missiones et cetera. Et credatur et cetera. Obligamus et cetera, in solidum et cetera, et notarium et cetera, nos et omnia bona nostra et cetera. Renunciamus super hiis beneficiis [dividende] accionis et cetera, legi et cetera. Et ad maiorem firmitatem dicta Francisca iuro et cetera, predicta omnia et singula rata [et firma] habere et cetera. Immo renuncio quantum ad hec doti et cetera.
Testes, Bartholomeus Blanch et Bartholomeus Avinyó.
155.
1336, octubre, 23. València.
Comanda de 50 sous barcelonesos feta pel pintor Gonçal de Mora, veí de València, al pintor Jaume Puig i la seua germana Simona, vídua del pintor Martí Peris i veïna de València.
ARV, Notal de de Bernat Costa, núm. 2.801.
Sanchis Sivera, 1912 (2), p. 215; 1914, p. 5; 1928, p. 12; 1930, p. 12.
[Xa kalendas novembris die mercurii]. Iacobus de Podio,70 pictor, et soror eius Simona71 uxorque quondam Martini Péreç, pictoris, defuncti, vicini Valentie et cetera, in solidum et cetera, per nos et nostros confitemur et cetera nos tenere in comanda et puro deposito a vobis, Gondiçalvo de Mora, pictore et vicino eiusdem, presenti, et cetera quinquaginta solidos barchinonensis argenti, quos omnes numeratos in presencia notarium et testium infrascriptorum misimus in quodam saculo panni lini, quod saculum cum dictis denariis intus ipsum clausis et ligatis sigilloque notarii infrascripti cere vermelle sigillatis nos a vobis habuimus et recepimus manualiter in presencia notarium et testium subscriptorum. Renunciamus et cetera, reddere vostre voluntate et cetera. Et hec attendere et complere promitimus in solidum et etiam restituere et cetera omnes missiones et cetera. Et credatur et cetera. Obligamus in solidum et cetera, nos et omnia bona nostra et cetera. Renunciamus super hiis benefficio dividende accionis et cetera, et legi et cetera. Et ad maiorem firmitatem ego, dicta Simona, iuro et cetera predicta omnia et singula rata et firma habere et cetera, pro quod sacramentum renuncio quantum ad hec doti et cetera.
Testes, Arnaldus Ianerii, sartor, et Laurencius de Solerio, pelliparius.
156.
1337, gener, 23. València.
Referència a un deute de 80 sous del pintor Blai a Jaume Sart.
ARV, Justícia Civil, núm. 55.
Cerveró, 1964, p. 100.
X kalendas februarii. Quod dictus Blasii confesus fuit debere dicto Iacobo Sart, cum publico instrumento confecto auctoritate Bernat de Vallesi, notario publico Valencie, XIII kalendas ianuarii anno Domini MCCCXXXVI, octuaginta solidos.