18
Согласно «Папской книге», источнику Дамиани, св. Петр погиб в один день с св. Павлом через 38 лет после Страстей Христовых, то есть в 67 году (LP. I. 118; 119. N. 12).
19
Die Briefe. S. 189: «Quod considerantibus prodigialis, ut ita loquar, stupor oboritur, quoniam haec breviter vivendi necessitas, quantum ad nostram notitiam, in nulla alia totius orbis aecclesia reperitur».
20
Ibid. S. 190: «Sed quispiam fortassis obiciat, cur et regibus haec eadem vivendi brevitas non occurrat? Nam et Octavianus Augustus quo imperante salvator mundi de virgine nasci, et David rex, de cuius stirpe dignatus est propagari, alter quinquaginta sex, alter quadraginta annorum curriculis in regali fastigio floruerunt. Post quos et alii videlicet utriusque regni principes, etsi minuscule, non tamen ad instar Romanorum pontificum brevissima regnaverunt temporum quantitate».
21
Ibid. S. 190: «Sed in quantum mortalibus divinae dispensationis revelatur archanum, videtur nobis, quia idcirco hoc iudicii caelestis ordo disponit, ut humano generi metum mortis incutiat, et quam despicienda sit temporalis vitae gloria, in ipso gloriae principatu evidenter ostendat. Quatinus dum praecipuus hominum tam angusti temporis compendio moritur, tremefactus quisque ad praestolandi sui obitus custodiam provocetur, et arbor humani generis, dum cacumen ac verticem suum tam facile corruisse considerat, flatu concussa formidinis in suis undique ramusculis contremiscat».
22
Ibid. S. 192: «Et sicut sol, quia solus lucet, si eclipsin forte sustineat, presto necesse est, ut tenebras totus ubique mundus incurrat, sic papa cum ex hac vita recedit, ilico quia unus in mundo est, longiqua regnorum spacia mortis eius fama percurrit. Et consequens est, ut quos tam sublimis singularisque personae casus obturbat, propriae quoque vocationis exitum tremefactis visceribus expavescant».
23
Ibid. S. 190–191: «Ad quod facile respondetur, quia cum unus omni mundo papa praesideat, reges autem plurimos in orbe terrarum sua cuiusque regni meta concludat, quia quilibet imperator ad papae vestigia corruit, tanquam rex regum et princeps imperatorum cunctos in carne viventes honore ac dignitate praecellit. Unde quolibet rege defuncto aministratione eius regnum tantummodo, cui praeerat, destituitur, cum vero sedis apostolicae pontifex moritur, universus tamquam communi patre mundus orbatur. Quid enim Africa de regibus Asiae, aut quid Ethiopia de principibus sentit Hesperiae? Nam, sive moriantur, sive vivant, quia procul a se remoti sunt, utrumque indifferenter ignorant». Ibid. S. 191–192: «Porro quia terreni principes regni sui quisque, ut dictum est, limitibus includuntur, causa non est, cur per alienas mundi provincias eorum obitus diffundatur; papa vero, quia solus est omnium aecclesiarum universalis episcopus, cum luce privatur, mors eius per ampla terrarum regna diffunditur».
24
Ibid. S. 190–191: «Seculares ergo principes quia diversae mortis casibus exponuntur, cor audientium eorum exitu non terretur; papae vero vita, quia sola naturalis obitus lege concluditur, eius ex hac vita transitus sine gravi formidine non auditur».
25
Ibid. S. 192–199.
26
Ibid. S. 188: «Cur papa non diutius vivat et quod hominum usibus quaeque creatura deserviat». См. там же список рукописей.
27
Ibid. S. 199: «Quid autem sine his sit homo, perspicue diffinit scriptura, cum dicit: Stelle non sunt mundae in conspectu eius, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis?» Ср.: Иов 25: 5. «Unde et Abraham cum ad summae collocutionis culmen attollitur, cum divinae familiaritatis gratiam peculiariter promeretur, huius humilitatis recordatione deprimitur, cum dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis?» Ср.: Быт 18: 27.
28
Ibid. S. 200: «Nam et apud Grecos haec tenere consuetudo perhibetur, ut cum imperator, quis in dignitate creatur, mox ut imperialibus fuerit infulis redimitus, coronae simul ac sceptri gloria decoratus, cum denique procerum vallatur obsequiis, cum excipitur modulantibus psallentium choris, quidam sibi praesto fit obvius, qui videlicet una manu vasculum plenum mortuorum ossibus ac pulveribus offerat, in alia vero stuppam lini suptiliter pexam ac pilis pensilibus molliter demolitam, cui protinus ignis adhibetur, et repente in ictu oculi flamma subito vorante consumitur, ut in altero debeat considerare, quod est, in altero valeat videre, quod habet. In cineribus siquidem se cinerem recognoscit, in stuppa iam colligit in die iudicii, quam subito mundus ardebit. Quatinus dum se simul ac sua tam vana tam floccipendenda considerat, de imperialis culminis ascenso fastigio nullatenus insolescat. Et dum possessor atque possessio subiacere communi omnium casui non ambigitur, iam quasi de singulari dignitatis apice, qui ad summa provectus est, non infletur». Об источниках см.: Treitinger O. Die oströmische Kaiser und Reichsidee nach ihrer Gestaltung im höfischen Zeremoniell. Jena, 1938. S. 148; М. Ренчлер считает, что эти сведения Дамиани предоставил некий монах из латинского монастыря Девы Марии в Константинополе, к которому тот однажды писал (письмо 130). Rentschler M. Griechische Kultur und Byzanz im Urteil westlicher Autoren des 11. Jahrhunderts // Saeculum. Bd. 31. 1980. S. 108. Briefe. S. 200. N. 30.
29
Ibid. S. 200: «Pulchrum ergo mundanae conditionis ordinem homo consideret, et dum suis usibus omnia cernit attribui, non sibi sed suo referat gratias conditori. Lenocinantem mundi gloriam sub iudicii sui calcibus deprimat, vigorem carnis aridum iam pulverem credat, diem suae vocationis tanquam speculum suis semper obtutibus anteponat, districtum ultimae discussionis iudicium contremiscat. Quatinus dum nunc creatoris sui legibus subditur, qui inter creaturas, quae terrenae sunt, videtur insignis, in caelesti quoque gloria veraciter sit sublimis».
30
Так Райан толкует пассаж, в котором встречается выражение universalis episcopus. Ryan J. J. Saint Peter Damiani and His Canonical Sources. Toronto, 1956. P. 103–105. Hofmann K. Der ‘Dictatus Papae’ Gregors VII. Paderborn, 1933. S. 34. См. также: Löwe H. Kaisertum und Abendland in ottonischer und frühsalischer Zeit // Historische Zeitschrift. Bd. 196. 1963. S. 529–562.
31
«Papa brevis vox est, sed virtus nominis huius / Perlustrat quicquid arcus uterque tenet». Versus 669–670. Grauert H. Magister Heinrich der Poet von Würzburg, und die römische Kurie. München, 1912. S. 91.
32
Briefe. S. 192: «Ubi notandum, quam velit omnipotens Deus Romani pontificis vitam hominibus in aedificatione prodesse, cuius etiam mortem decrevit saluti gentium ministrare».
33
В послании кардиналам осенью 1057 года (ibid. Bd. II. S. 57 N. 48) Дамиани утверждает, что универсализм Латерана, куда стекаются «народы со всего мира», накладывает моральные обязательства на того, кто там живет: «Porro quia ad Lateranense palatium a diversis populis de toto terrarum orbe confluitur, necesse est, ut ibi prae ceteris uspiam locis, recta semper vivendi sit forma, districta teneatur assidue sub honestis moribus disciplina».
34
Ibid. Bd. III. S. 192: «Quanto studio debet lucris animarum, dum advivit, insistere, cuius etiam mors providetur ad creatorem suum animas hominum revocare, ut dum se patrem orbis esse considerat, ab inculcanda tot filiis hereditate desidia non torpescat».
35
De Heusch L. E
2
36
LP, II, 297: «Dum haec Romae agerentur, Albertus, Allatrinus episcopus, quicquid affuturum esset per oraculum vidit. Religioso cultu quedam persona ibi apparuit, quae interroganti quis domno Urbano succederet, respondit: "Rainerius. – Ut quid? inquit. Propter fidem et constantiam, ait ille, elegit eum Dominus". Et iterum: "Putasne, inquit ille, vivet?" "Vivet, ait, sedebitque". Et ostendit id scriptum: Quater quaterni ternique. Episcopus sciturus rem Romam venit. Quem ut vidit intronizatum et papam: Quod vidi, inquit, Deo gratias, video; et tu quantum vives videas. Et ait: Quater quaterni ternique. Hoc numero X et VIIII annorum tempus exprimitur; et cum tot dies, ebdomadae et menses eo superstite iam transierint, vitam eius ad totidem annos produci per Dei gratiam expectamus».
37
LP. II. P. 323: «Sed nulla potentia longa».
38
Bernardus Claraevallensis. Epistola 238 // PL. 182. Col. 430–431: «In omnibus tamen operibus tuis memento te esse hominem, et timor eius qui aufert spiritum principum semper sit ante oculos tuos. Quantorum in brevi Romanorum pontificum mortes tuis oculis aspexisti? Ipsi te praedecessores tui tuae certissimae et citissimae decessionis admoneant, et modicum tempus dominationis eorum, paucitatem dierum tuorum nunciet tibi. Jugi proinde meditatione inter huius transeuntis gloriae blandimenta memorare novissima tua, quia quibus successisti in sedem, ipsos sine dubio sequeris ad mortem». Jacqueline B. Episcopat et papauté chez saint Bernard de Clairvaux. Sainte-Marguerite-d’Elle, 1975. P. 196. Канчельери утверждает: «Размышления св. Бернарда замечательны, потому что ни один понтифик не достиг 25 лет, о чем он пишет Евгению III в "О размышлении" (lib. 3. cap. 2. sect. 5. epist. 104), где спрашивает его, сколько смертей пап он видел недавно в Риме». Последняя фраза из цитированного письма 238, но невозможно найти фразу о 25 годах, она отсутствует в трактате «О размышлении». Cancellieri F. Storia de’ solenni possessi dei sommi pontefici detti anticamente processi o processioni dopo loro coronazione dalla basilica Vaticana alla Lateranense. Roma, 1802. P. 54. N. 1.
39
Bernardus Claraevallensis. De consideratione. II, IX, 18. О contemptus mundi см.: Bultot R. Op. cit.; Sot M. Mépris du monde et résistance des corps aux XIe et XIIe siècle // Médiévales. Vol. 8. 1985. P. 6–17.
40
Johannis Saresberiensis episcopi Carnotensis Policratici sive De nugis cvrialivm et vestigiis philosophorum libri VIII. VIII. XXIII / Ed. C.I. Webb. Oxford, 1909. P. 814–815.
41
Giovanni di Salisbury. Policraticus. L’uomo di governo nel pensiero medievale. Milano, 1984. Р. 297–298. Тема тяжести папского служения нашла необычное освещение в символической интерпретации папского паллия, развитой Гильомом Дюраном. Его нагрудная часть символизирует «заботы и треволнения папы, которыми все время исполнены его сердце и грудь». Rationale divinorum officiorum. III, XVII, N. 4. Venetiis, 1568.
42
Francesco Petrarca. Le Familiari. IX, 5 / ed. V. Rossi. Firenze, 1933. P. 229. Dotti U. Un copricapo più leggero per Bonifacio VIII // Belfagor. Vol. 32. 1977. P. 459–462. Уго Дотти отсылает к «Мистерии-буфф» Дарио Фо (1969), где Бонифаций VIII на время преспокойно снимает митру («ох и тяжела же она!») и берет головной убор полегче. Нахлобучив шапку, он вослицает: «а эта ничего!».
43
Robertus de Torineio. Chronica // MGH. SS. Bd. VI. S. 531.
44
Имеется в виду топос 25 лет Петра, а не тема краткости, периодически возникавшая. Биргитта Шведская утверждает, что Христос велел ей сказать Урбану V (1362–1370): «Время твое кратко, бодрствуй и следи за тем, чтобы спаслись вверенные тебе души». Revelationes Sanctae Birgittae. Reuelaciones extrauagantes. Сap. XLIV / Еd. L. Hollmann. Uppsala, 1956. P. 160.
45
Magri D. Hierolexicon. Roma, 1677. P. 444: Д. Магри отсылает к некому «древнему обычаю, согласно которому во время коронации папы вспоминали такие слова: святой отец, ты не увидишь дней Петра». Ср.: Sarnelli P. Lettere Ecclesiastiche. Vol. VI. Venezia, 1716. P. 71–73 (Lettera XXXVI: perché si dica del Papa: Non videbit dies Petri). Медзадри оспорил существование обряда, не зафиксированного ни средневековыми, ни современными ему источниками. Mezzadri B. Dissertatio critica-historica de vigintiquinque annis Romanae Petri Cathedrae adversus utrumque Pagium. Romae, 1750; Papenbroch D. Conatus chronico-historicus ad catalogum Romanorum pontificum. AASS. Maii VIII. Col. 14. Канчельери тоже отверг «устаревшее мнение, что новому папе говорили Non videbis dies Petri, чтобы предупредить его, что ему не прожить более 25 лет, самый долгий срок, который различные мнения о его служении ему приписывали». Cancellieri F. Op. cit. P. 54.
46
Antoninus, archepiscopus Florentinus. Chronicon. Titulus XXII. Cap. VII. Lugduni, 1586. P. 486: «Benedictus autem Apostaticus relictus ab omnibus in insulam Paniscolae cum paucis se contulit, ubi manens in sua pertinacia transivit annos Petri ad cumulum suae damnationis: nec mirum, quia non in sede Petri, moriensque docuit eligendum unum».
47
Первое издание: Roma, C. Sweynheym, A. Pannartz, 1468 (= Hain-Copinger *13939). За ним последовало еще пятнадцать за 20 лет (1468–1488). Мы пользовались этим изданием: Rodorici episcopi Zamorensis… Speculum vitae humanae… intermixto de brevitate vitae pontificum Romanorum. Lib. II. Cap. 1–7. Frankfurt, 1689. S. 201–257. Рассуждение о краткости жизни папы занимает целых три главы второй книги и представляет собой отдельный трактат, если так можно интерпретировать общее название. См.: O’Malley J.W. Praise and Blame in Renaissance Rome. Rhetoric, Doctrine, and Reform in the Sacred Orators of the Papal Court, c. 1450–1521. Durham, North Carolina, 1979. P. 179.
48
Rodorici. Op. cit. P. 226: «De causis et rationibus huius brevitatis vitae in eisdem summis Pontificibus, potius, quam in aliis Monarchiis et Principatibus… Rapiuntur quidem summi praesules, et citissime post assumptionem moriuntur: adeo ut post eorum praecessorem Petrum Apostolum, qui per quinque circiter annorum lustra Ecclesiae praefuit, nullus post cum Successor hoc spatium pontificatus aequavit… Quinimo si moderna libet tempora contemplari: vix ad Romanum sedis culmen evehitur, qui paucorum metas transcendat annorum».
49
Ibid. Р. 230: «in dimidio annorum suorum ab hac luce subtractus»; 230: «sed et cum aequissimus arbiter existat, ita suis ministris et fidelibus vitam distribuit, ut nec alter ex recepto beneficio superbiat, nec alii ejus felicitati invideant»; 226: «Quae siquidem brevis vitae necessitas, cum dignitati annexa videatur, merito apud homines natura ipsa vivere cupidos, praecipue sedentes in ea cathedra omnium mortalium infeliciores, et calamitosiores reputandi sunt».
50
Ibid. Р. 250: «Inferimus brevissimas duas conclusiones. Prima est, quod Romanus Pontifex recte et pie praesidens, licet paucis annis post Papatum in mundo fuerit, longo tamen tempore vivit, cujus ratio est, quia totum tempus sui pontificatus sibi lujcratus est, fuitque sibi idem tempus vivum. Secunda conclusio est, quod si Romanus Pontifex non recte nec pie in Papatu vixerit, licet centum annis in eodem Pontificatu fuerit, tamen non diu, imo brevissimo tempore censendus est praesidere: cujus ratio est, quia residuum imo totum tempus sui pontificatus mortuum est». Р. 251: «Papa igitur, si inutiliter et reprehensibiliter in Papatu vivit, parum vivit». Р. 256: «Cum ergo Romanus Pontifex pie regit, semper in ejus meditatione mortem praestolatur, illamque exoptat, quare recte parum vivit, quia parum vitam existimat».
51
Ibid. Р. 249: «Dicimus enim, quia hac utilitate ex tali verisimili timore provenienti non eget Ecclesia»; «Plusque moeroris et plurimorum florentium juvenum praematura morte concipimus, quam ex senis unius naturali morte, maximis curis et solicitudinibus constipati».
52
Ibid. Р. 249. «Or per più grado suo, per più suo merto / Fa forza al tempo e lo ritorna indietro / Perché ei varchi d’assai gli anni di Pietro». Посвящение к трагедии «Орация» 1 сентября 1546 года. Цит. по: Besso M. Roma e il Papa nei proverbi e nei modi di dire. Roma, 1904. Р. 201.
53
О различных изданиях «О том, как продлить жизнь человека больше, чем на 120 лет», De vita hominis ultra CXX annos protrahenda, см.: Marini G. Degli archiatri pontificij. Vol. I. Roma, 1784. P. 339.
54
«Я читал у Лодовико Анастазио, что какой-то родственник Урбана VIII тихонько сказал тому, когда тот лежал на смертном одре: «ты не увидишь лет Петра», non videbis dies Petri, то есть, что тому не достичь 25 лет понтификата св. Петра; у папы же слух был отменный, и он сразу ответил: «Не верится», Non est de fide». Moroni. Vol. LXXXVI. P. 68. Storia degli Antipapi. T. 2. Napoli, 1754. P. 264. Besso M. Op. cit. P. 200.