Sexe i violència en la Corona d'Aragó - AAVV 5 стр.


Bevenguda, filia Bernardi Rotgerii, de Algezira, testis, jurata et interrogata, dixit quod ipsa testis, hoc anno, quodam sumo mane, ante festum beate Caterine, vendebat vicinum (sic) in cellario domorum G. Garreti, de Algezira, et stabat ad januam dicti cellarii, vidit quod G. Garreti predictus surrexit in aurora et dixit quod ipse iret ad quandam alchariam et dixit Geralde, uxori ipsius G. Garreti, et ipsi testi quod ipse dimitebat denarios super quodam scanno et quod dicta uxor sua emeret pisces ad opus eius, quia ipse veniret in ora none. Et, accepta quamdam lançam, exivit per januam maiorem dicti cellarii. Et postea vidit ista testis quod Bernardus Gamiça intravit per januam maiorem dicti cellarii et dixit huic testi ubi erat dominus, et ista testis dixit quod iverat ad quandam alchariam cum quadam lancea quam extraxit a dicta domo. Et postea idem Bernardus interrogavit istam testem ubi erat domina et ipsa testis dixit quod jacebat adhuc. Et sic ipse Bernardus intravit per aliam januam minorem, qua est in dicto cellario, dictum palacium, ista teste vidente, qua etiam dictus Bernardus dixit huic testi quod clauderet dictum palacium cum forrellat quod erat extra in januis dicti palacii. Postea vero vidit ipsa testis dictum G. Garreti qui venit et intravit per januam maiorem dicti cellarii et postea intravit per aliam januam minorem ipsius cellarii et ivit usque palacium et extraxit inde dictam vectem sive forrellat, et inpingendo fortiter dictas januas intravit dictum palacium. Et ipsa testis, cum traderet vinum quod vendebatur dicto cellario cuidam mulieri, audivit clamorem magnum quem emisit Bernardus Gamiça, qui erat in dicto palacio, inter quem clamorem emisit et dixit hac: Santa Maria. Et hac clamavit bis. Item interrogata si vidit quod dictus G. Garreti percuteret tunc dictum Bernardum Gamiça cum aliqua genere armorum, et dixit quod non. Item interrogata si scit quod dictus G. Garreti interficisset vel fecit interfeci dictum Bernardum Gamiça aliquo modo, et dixit quod non, set bene credit quod interfecerit eum. Interrogata quare credit, ideo quia dictus G. Garreti invenit dictum Bernardum cum Geralda, uxore sua, ut supra dixit, et quia etiam vidit tunc quod dictus G. Garreti portabat gladium evaginatum et sanguinolentum. Dixit etiam quod idem G. Garreti cum dicto gladio, hoc est, cultello magno, percussit dictam Geraldam, set non vidit eam vulneratam, licet vidisset quod sanguis cecidit in dicto cellario, nescit si hoc contingit propter vulnus quod dictus G. Garreti fecisset dicte Geralde vel quamlibet aliam rationem. Item interrogata si dictus gladius erat sanguinolentus ante quam percussisset dictam Geraldam, et dicit quod sic. Interrogata qualiter scit, et dixit quia vidit in lumine quod erat in dicto cellario quod dictus gladius erat sanguinolentus. Item interrogata si ista testis scit quod ante dictam diem mane, aliquo tempore, predictus Bernardus habuisset rem cum dicta Geralda, et dixit quod sic. Interrogata qualiter scit et dixit quia ipsa testis stabat pro ancilla cum dicto Guillermo Garreti et predicta Geralda, et steterat bene per medium annum quando predicta fuerunt et vidit multociens quod dictus Bernardus intrabat in dicto palacio et jacebat in eodem lecto cum dicta Geralda, et quod etiam jacebant nudi. Interrogata quociens vidit predicta quod dictus Bernardus jaceret in eodem palacio et in eodem lecto cum dicta Geralda nudus cum nuda, et dixit quod bene vidit hoc viginti vicibus. Interrogata de fama, dixit se nescire. Interrogata de parentela, suborno, corrupcione et cetera, et dixit quod non.

Die jovis, sexta kalendas madii, in villa de Algezira.

Franciscus Laurencii, vicinus Algezire, testis, juratus et interrogatus si scit quod Bernardus Gamiça fuerit interfectus et dixit quod sic. Interrogatus quis interfecit ipsum vel per quos extitit interfectus, et dixit se nescire. Item interrogatus qua de causa fuit interfectus, et dixit se nescire. Item interrogatus in quo loco fuit inventus interfectus dictus Bernardus Gamiça, et dixit quod ipse vidit ipsum Bernardum Gamiça interfectum in domo Guillermi Garreti, in quodam palacio, subtus lectum in quo jacebat Geralda, uxor Guillermi Garreti. Interrogatus qualiter scit quod in dicto lecto jaceret dicta uxor Guillermi Garreti, et dixit quia iste testis audivit dici ab aliquibus et quod erat alius lectus in alia domo in qua dicebatur quod jacebat dictus G. Garreti. Item interrogatus si dictus Bernardus Gamiça habebat aliqua vulnera quando fuit inventus interfectus subtus dictum lectum, et dixit quod sic, scilicet quoddam vulnus in manu et alia vulnera plura, bene de .XII. usque ad .XIIII., in cruribus et tibiis, et stabat arronçat subtus dictum lectum usque parietem. Item interrogatus si vidit vel invenit sanguinem in eo loco ubi fuit inventus dictus Bernardus mortuus, et dixit quod sic. Item interrogatus si erat sanguis in introytu palacii usque ad dictum lectum, et dixit se non vidisse ibi esse sanguinem. Item interrogatus si est fama quis interfecit dictum Bernardum, et dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum. Item interrogatus si est fama aliqua quare dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum, et dixit se nescire. Item interrogatus si est fama in villa de Algezira quod dictus G. Garreti invitasset ad comedendum dictum Bernardum Gamiça precedenti die qua fuit inventus interfectus, et dixit se nescire. Item interrogatus si ipse testis vidit in cohopertorio dicti lecti aliquam efraccionem factam cum gladio vel quod videretur esse facta cum gladio, et dixit quod sic, videlicet in tribus locis. Item interrogatus si vidit sanguis in pannis dicti lecti, et dixit quod non. Item interrogatus si ictus illi qui facti fuerunt dicto Bernardo Gamiça fuerunt facti de burç vel alio modo, et dixit quod secundum aspectum suum et secundum quod videbatur tunc quando vidit ipsum Bernardum interfectum et vulneratum, dicti ictus aparebant esse facti de burç. Item interrogatus si dictus Bernardus Gamiça precabatur vel habebat rem cum aliis mulieribus maritatis in dicta villa de Algezira, et dixit quod fama est in dicta villa quod ipse Bernardus precabatur sive cortejava uxorem Berengarii Marroqui, et quod posuit ipsam in mala fama, et quod erat discordia inter dictum Berengarii et dictam uxorem suam propter (sic). Item interrogatus si dictus G. Garreti erat homo bone fame et bone conversacionis inter suos vicinos ante mortem dicti Bernardi Gamiça, et dixit quod sic. Item interrogatus de tempore, et dixit quod fuit ante festum natalis Domini quando vidit dictum Bernardum interfectum et, ut si videtur, erant usque ad quatuor vel quinque septimanas ante dictum festum. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut superius dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione, suborno, odio vel amore, et dixit quod non.

Berengarius Senti, notarius Algezire, testis, juratus et interrogatus si scit quod Bernardus Gamiça sit interfectus, et dixit quod sic. Interrogatus qua de causa et per quem seu per quos, et dixit se nescire. Item interrogatus quomodo scit quod fuit interfectus, et dixit quod iste testis vidit ipsum Bernardum Gamiça interfectum in domo G. Garreti, in palacio ipsius hospicii, subtus lectum qui erat in ipso palacio, et quod jacebat arronçat, in quo loco erat magnus fluxus sanguinis, et etiam audivit dici quod in dicto loco jacebat uxor dicti Guillermi Garreti. Item interrogatus si vidit in aliqua parte ipsius domus, scilicet, in introytu ipsius palacii usque ad dictum lectum sanguinem sparsum, et dixit quod non. Item interrogatus super vulneribus factis dicto Bernardus Gamiça et dixit quod vidit ipsum vulneratum in una manu, non recordatur tamen si erat dextera vel sinistra, et quod habebat ibi tria vulnera parva et quod habebat alia vulnera in cruribus et in anquis ei in sufragine usque adixi (sic). Item interrogatus si est fama quis vel qui interfecerunt eum, et dixit quod fama est quod G. Garreti interfecit eum quia invenerat et deprehenderat dictum Bernardum in adulterium cum uxore dicti G. Garreti. Interrogatus quid est fama, et dixit quod illud est fama quod gentes dicunt in aliquo loco. Item interrogatus de tempore quo fuit inventus dictus Bernardus Gamiça interfectus, et dixit quod fuit hoc anno, et credit quod fuit in mensse novembri, in die jovis qua computabatur .VIII. kalendas decembris. Item interrogatus, dixit se vidisse quod .III. ictus aparebat esse facti cum gladio in cohopertorio dicti lecti et vidit etiam quod erat sanguis in uno lintamine dicti lecti. Item interrogatus si est fama quod dictus Bernardus Gamiça precaretur vel haberet rem cum aliis mulieribus maritatis, et dixit quod sic, videlicet, cum uxore Berenguarii Marroquini, qua erat et est difamata in villa de Algezira quod dictus Bernardus Gamiça habebat rem cum ea. Item si est fama quod dictus G. Garreti, antequam dictus Bernardus Gamiça interficeretur, esset homo bone fame et bone conversacione in dicta villa inter vicinos suos, et dixit quod sic. Super aliis interrogatoriis dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, suborno et cetera, et dixit non.

Petrus de Clariana, notarius Algezire, testis, juratus et interrogatus dixit quod fama est in Algezira quod Bernardus de Gamiça fuit interfectus per G. Garreti. Item dixit quod est fama in dicto loco quod propter hoc interfecit eum, quia deprehendit eum in adulterio in uno lecto cum uxore dicti Guillermi. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça comisit adulterium cum uxore Berengarii Marroquini. Item dixit esse fama quod dictus G. Garreti erat homo bone vite et bone conversacionis in dicta villa et talis usque ad mortem dicti Bernardi Gamiça. Item interrogatus si scit per quem vel per quos vel qua de causa dictus Bernardus Gamiça extitit interfectus et dixit se nescire nisi ut supra dixit. Item interrogatus si erat fama ante mortem dicti Bernardus quod Geralda, uxor dicti Guillermi Garreti, esset bone vite et bone conversacionis, dixit sic. Item interrogatus, dixit quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça fuit inventus interfectus in domo dicti Guillermi Garreti, in quodam palacio, subtus quendam lectum dicti palacii. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrrupcione et cetera, et dixit non.

P. Aynech, testis, juratus et interrogatus qua de causa et per quem seu per quos Bernardus Gamiça fuit interfectus, et dixit se nescire. Dixit tamen quod iste testis, hoc anno ante festum natalis Domini, non recordatur de mensse, set recordatur tamen quod fuit in die jovis, vidit quod justicia Algezire et quidam alii extraxerunt de domo Guillermi Garreti Bernardum Gamiça interfectum, et quod vidit ipsum vulneratum pluribus vulneribus, non recordatur tamen quot erant dicta vulnera. Item interrogatus, et dixit quod fama in villa de Algezira quod G. Garreti interfecit ipsum quia deprehendit ipsum Bernardum in adulterio cum uxore ipsius Guillermi in domo dicti G. Garreti. Item interrogatus si est fama quod Bernardus Gamiça comiserit adulterium cum aliqua alia muliere maritata, et dixit quod sic, scilicet, cum [uxore] Berengarii Marroquini, et quod etiam ratione dicti adulteri fuerat idem Bernardus vulneratus. Interrogatus quid est fama, et dixit quod illud quod gentes dicunt in aliquo loco. Interrogatus si dictus G. Garreti erat ante dictam mortem homo bone fame et bone conversationis, et dixit quod sic. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione et cetera, et dixit non.

Bernardus Descayna, notarius, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod ipse testis hoc anno, non recordatur tamen de mensse vel de die, vidit Bernardus Gamiça predictum jacentem interfectum subtus quendam lectum in domo G. Garreti et vidit ipsum vulneratum quadam vulnere in manu et aliis pluribus vulneribus in anquis et cruribus, non recordatur tamen quot vulnera erant, set recordatur bene quod erant .IIII.or vel plura, et quod etiam vidit sanguinem in quodam lintamine dicti lecti. Interrogatus etiam et dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum Gamiça et quod interfecerat ipsum quia dictus Bernardus habebat rem cum uxore dicti G. Garreti. Item interrogatus dixit quod magnus fluxus sanguinis erat in loco ubi dictus Bernardus fuit inventus interfectus. Item interrogatus si iste testis vidit sanguinem efussum intus dictum palacium in introitu usque ad lectum, et dixit quod non vidit ibi rastre sive efussione sanguinis, licet justicie dicti loci, scienter tunc hoc, iste teste presente, respexisset. Interrogatus etiam et dixit quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini et quod propter dictum adulterium dictus Berengarius Marroquini recessit a dicta villa et quod dictus Bernardus destruxit domum ipsius Berengarii Marroquini propter adulterium supradictum. Interrogatus etiam et dixit quod dictus G. Garrtei erat tunc ante dictam mortem homo bone fame. Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corupcione et cetera, dixit non.

Franciscus Desparsa, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça extitit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod fama est quod G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia invenit ipsum Bernardum in adulterium cum uxore dicti G. Dixit tamen quod pluries homines sunt in dicta villa de Algezira qui dicunt quod dictus G. Garreti invitaverat dictum Bernardum Gamiça et propter malivolentiam dictus G. occidit dictum Bernardum. Item interrogatus dixit quod fama est quod predictus Bernardus Gamiça fuit inventus interfectus in domo dicti G. Garreti subtus quendam lectum. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus Bernardus Gamiça comiserat adulterium cum uxore Berengarii Marroquini. Item interrogatus si dictus G. Garreti erat homo bone fame, et dixit quod sic, salvo quod fama est in dicta villa quod dictus Guillermus erat meretricator (sic). Interrogatus super omnibus aliis, dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de corrupcione et cetera, dixit non.

Johannes Çamora, testis, juratus et interrogatus si scit per quem seu per quos et qua de causa Bernardus Gamiça fuit interfectus, dixit se nescire. Dixit tamen quod ipse testis fuit justicie anno proxime predicto in vila de Algezira et quadam die, hoc anno, non recordatur de mensse nec etiam de die, iste testis audivit dici quod Bernardus Gamiça erat interfectus in domo dicti G. Garreti. Super hoc, iste testis ivit ad dictam domum cum pluribus aliis et ibi vidit interfectum dictum Bernardum Gamiça subtus lectum, jacentem arronçat versus parietem, in quo lecto, ut dicebatur, consueverat jacere uxor G. Garreti, quam credit nomine Geralda. Item interrogatus dixit quod erat in loco predicto ubi dictus Bernardus jacebat interfectus magnus fluxus sanguinis. Item interrogatus si erat sanguis sparsus in aliqua parte, scilicet, ab introytu dicte domus sive palacii usque ad dictum lectum vel etiam extra dictum palacium intus dictas domos, et dixit quod ipse scienter cum quibusdam aliis respexit hoc et non invenit sanguinem in aliquo loco dicte domus nec extra nec etiam in via publica que transit ante dictam domus, nisi ut supra dixit. Item interrogatus si ipse testis invenit uxorem dicti Guillermi Garreti in predicto hospicio dicti Guillermi Garreti, et dixit quod non, quia si ipsam invenisset cepisset eam. Item interrogatus quibus vulneribus invenit tunc vulneratum dictum Bernardum Gamiça, et dixit quod invenit ipsum vulneratum pluribus vulneribus a peccine inferius, scilicet, in cruribus, et quod erant dicta vulnera inter omnia usque ad .XIIII. ut qui videtur, et etiam invenit ipsum Bernardum vulneratum uno vulnere in manu, et dixit etiam quod ipse testis fecit scribi in libro curie quantitatem dictorum vulnerum et quadam alia qua pertinent ad investigandam veritatem istius facti seu homicidii. Item interrogatus dixit quod vidit duas scissuras in quodam cohopertorio dicti lecti, qui aparebant fuisse factas cum gladio. Item videtur eidem testis quod esset unus ex lintinaminibus ipsius lecti sanguinolentus. Item interrogatus dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit dictum Bernardum. Interrogatus quid est fama et dixit quod illud quod maior pars gentium dicit in aliquo loco et affermat esse. Item interrogatus qua de causa dictus G. Garreti interfecit ipsum et dixit quod fama est quod dictus G. Garreti interfecit ipsum Bernardum quia deprehenderat dictum Bernardum in adulterio cum uxore ipsius G. Garreti. Interrogatus et dixit quod fama est in villa de Algezira quod dictus Bernardus Gamiça habebat rem cum uxore Berengarii Marroquini et quod propter dictum adulterium dictus Berengarius recessit de terra ista. Item interrogatus dixit quod dictus G. Garreti erat homo bone fame et bone conversationis antequam dictus Bernardus fuisset interfectus. Super omnibus aliis dixit se nescire nisi ut supra dixit. Interrogatus de parentela, corrupcione, suborno et cetera, dixit non.

Назад Дальше