ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 111r-v.
Nos infans Martinus etc., confidentes ad plenum de legalitate tui Iuceff Aalii (?), sarraceni valliis (sic) nostre de Uxone, comittimus sive comendamus tibi officium alaminatus dicte vallis dum tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis, tu ergo sis alaminus dicte vallis et petas, exigas, colligas atque leves omnes et singulos redditus, exitus et proventus et aliaesdevenimenta nobis seu curie nostre pertinentes seu pertinencia in valle predicta quocumque modo, causa vel racione ac omnia43 alia facias que ad dictum officium alaminatus pertinent et spectant. Volumus tamen et tibi expresse mandamus quod de toto eo quod ad manus tuas perveniet racione predicta, nostro consiliario et expensori dilecto Georgio Iohannis et non alii nisi ab eo literam executoriam obtineres rependeas integre et complete, quia sibi vel cui ipse voluerit et non alii responderi volumus de predictis. Nos enim mandamus per hanc eandem universis et singulis officialibus et subditis nostris ut te pro alamino dicte vallis habeant et teneant dum nobis placuerit, ut est dictum, tibique pareant, obediant et respondeant in et de hiis omnibus in et de quibus aliis alaminis qui pro tempore fuerunt dicte vallis parere, obedire et respondere consueverunt, tenentur et debent. In cuius rei testimonium presentem fieri et sigi[ll]o nostro iussimus comuniri.
Datum Barchinone, .XXª. die iunii anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXº.septimo.
Infans Martinus.
Dominus infans qui eam signatam misit expediendam. Probata. 44
15.
1377, setembre 18. Barcelona.
Linfant Martí, pels seus bons serveis a la Cort reial, atorga a Faraig de Bellvís, sarraí menescal de la casa reial, lofici dalcaid i escrivà dels sarraïns dUixó. Linfant estableix que tots els oficials reials, presents i futurs, així com laljama i cadascun dels sarraïns dUixó el reconeguen com a alcaid i escrivà. Qui en lexercici daquests oficis tindrà les mateixes llibertats, immunitats i salari que els seus predecessors.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 151r.
Nos infans Martinus etc., obtentum (sic) serviciorum per te Faraig de Belvis, sarracenum, menescallum nostrum, tam dicto domino regi quam nobis fideliter exhibitorum et que cotidie exhibes incessanter, de industria et sufficiencia ac legalitate tua plenarie confidentes, damus et concedimus tibi dicto Faraig dum tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis officium alcadiatus et scribe sarracenorum vallis nostre de Uxone. Ita quod sis pro nobis et [no]mine nostro alcadius et scriba s[arra]cenorum dicte vallis ipsumque officium regas, teneas et exerceas pro nobis dum nobis placuerit, ut est dictum, secundum forma per quam alii alcadii et scribe consueti fuerunt dictum officium exercere. Et habeas pro salario et labore tuo dicti officii omnes libertates ac immunitates eaque iura et salarium que per alios qui dictum tenuerunt et rexerunt officium fuerunt recipi assueta. Nos enim per presentem cartam nostram mandamus universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, et aliame sarracenorum dicte vallis et singularibus eiusdem, quot te dictum Faraig et non alium habeant pro alcaydo etscriba aliame dicte vallis quamdiu tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis ut prefertur tibique aut substitutis tuis pareant, obediant et respondeant de omnibus hiis de quibus alcadio et scribe dicte aliame debent et consueti fuerunt respondere temporibus retroactis. In cuius rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Datum Barchinone, octavadecima die septembris anno a Nativitate Domini millesimo .CCCº.LXXº.· septimo.
Infans Martinus. 45
Dominus infans qui eam signatam misit expediendam.
16.
1377, novembre 24. Barcelona.
Linfant Martí comunica a Jordi Joan, el seu conseller i dispenser, que Guillem de Martorell, antic batlle dUixó, en aquest present any no ha arribat a ocupar el càrrec durant mig any, en conseqüència i atès que ha recaptat les taxes del lli, ordi i gra, mana que se li paguen 350 sous que correspondrien a la mitat del seu salari anual.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 194v.
Infans Martinus etc., dilecto consiliario et expensori nostro Georgio Iohannis, salutem et dileccionem. Licet Guillermus Martorelli, de domo dicti domini regis, olim baiulus vallis nostre de Uxone, anno presenti ipsi officio baiulie non deservierit per medium annum et per consequens eidem de salario dari consueto pro officio dicte baiulie nisi dumtaxat prorata temporis quo eidem officio deservivit minime respondere deberetur. Attendentes quod ipse G(uillermus) anno presenti collexit linum, ordeum et frumentum, volumus et de gracia speciali huius serie providemus quod dicto Guillermo Martorelli respondeatur de tempore quo dicto servivit officio presenti anno de trescentis quinquaginta solidis regalium Valencie qui sunt medietas salarii pro dicto officio dari consueti pro quolibet anno, sicut si eidem officio per medium annum deservisset. Mandantes vobis quot (sic) de peccunia curie nostre quod est vel erit penes vos tribuatis et solvatis dicto Guillermo Martorelli .CCCL. solidos supradictos, recuperando ab ipso presentem cum apoca de soluto.
Datum Barchinone, .XXIIIIª. die novembris anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXVIIº.
Infans Martinus.
R(aimundus) de Cumbis mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Sancto Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.
17.
1377, desembre 20. Barcelona.
Linfant Martí al seu dispenser Jordi Joan. Atesa la súplica de laljama dUixó, a la qual la venda de 3.000 sous censals anuals que pertocarien als sarraïns dUixó a raó dels 36.000 sous censals morts deguts al noble Berenguer de Vilaragut, conseller i majordom de linfant li eren molt perjudicials, i com laljama ja li havia lliurat 1.000 florins dor, linfant ha decidit que lamonestació a la comunitat de sarraïns dUixó siga mínima, ja que vol que laljama dUixó siga deslligada daquella venda anual de 3.000 sous de censals morts, per a la qual mana a Jordi Joan que trobe altres comunitats i viles en el Regne de València que puguen suportar dit càrrec anual. Tot decretant linfant que laljama dUixó reduïsca la quantitat de laportació que ha de ser lliurada al dit noble a 1.000 sous censals anuals, a raó daquells 36.000 sous de preu i no més.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 3r-v.
Infans Martinus etc., dilecto consiliario et ex[pen]sori nostro Georgio Iohannis, salutem et dileccionem. Humili supplicacione pro parte aliam[e sar]racenorum Vallis de Uxone nobis reverenter exhibita, percepimus quod vos compellitis seu compellere nitimini dictam aliamam ad vendendum nobili et dilecto consiliario et maioridomo nostro Berengario de Vilariacuto tres millia solidos censuales et annuales racione videlicet et pro illis triginta sex millia solidos per nos dudum eidem nobili Berengario graciose concessis, quod si fieret in magnum sicut fertur dampnum dicte aliame et singularium de eadem proculdubio redundaret, presertim propter molem debitorum quibus ipsa aliama oppressa existit, etiam quia de proximo nobis solvere tenentur mille florenos auri quos dudum nobis graciose dederunt et concesserunt, et quia plerumque pro talibus omnibus quam plures subsequntur missiones et expenssas. Quapropter supplicato nobis super predictis dicte aliame de condecenti remedio provideri, volumus ac vobis dicimus et mandamus quot dictam aliamam ad faciendum vendicionem predictam minime compellatis, verum quia omnino volumus quod dicti triginta sex millia solidos aut per viam vendicionis censualis aut in peccunia numerat[a] predicto nobili Berengario exsolvantur, ideo vobis dicimus et mandamus quot ad faciendum vendicionem seu vendiciones dicto nobili Berengario de Vilariacuto de censuali mortuo, ut est dictum, causa qua eidem nobili in peccunia numerata dictos triginta sex millia solidos impresenciarum solvere negatis, compellatis illam vel illas universitatem seu universitates locorum nostrorum regni Valencie que predicta melius et cum minori ipsorum dampno valeant subportare. Si vero universitates locorum nostrorum predictorum sunt simili vel maiori mole debitorum oppresse46 quam aliama Vallis de Uxone predicta, placet nobis quod dictam aliamam ipso casu compellatis ad faciendum vendicionem iam dicto nobili Berengario de mille solidis censualibus et annua[libus] et non ultra dictas alias uni[versi]tates vel illas ex eis que hoc melius valeant subportare compellere ad fa[ci]endum ve[nd]icionem dicto nobili Berengario de residuis duobus mille solidis, faciendo etiam ex parte [nost]ra illi seu illis ex dictis universitatibus que ad predictase obligabunt omnes illas oportunas securitates et obligaciones quas voluerint et petierint de servando [eo]s et eorum bona a predictis indempnes.

Datum Barchinone, .XXª. die decem[bris] anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXVIIº.
Infans Martinus.
R(aimundus) de Cumbis, mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Sancto Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.
18.
1377, desembre 20. Barcelona.
Linfant Martí demana a Bernat dAlpicat que comunique a Jordi Joan, dispenser seu, lordre daplicació de la prerrogativa que el 18 de novembre de 1371 el rei Pere el Cerimoniós havia concedit a laljama dUixó de pagar a lardiaca de Tortosa i al rector de lesglésia dUixó 900 sous anuals, i no els 1.800 que era obligada cada any a pagar en concepte de delme i primícia.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, ff. 2v-3r.
Infans Martinus etc., dilecto nostro Bernardo de Alpicato, iurisperito Valencie, salutem et dileccionem. Omnem causam seu questionem nos, ex parte una, et aliama Vallis de Uxone ex parte altera, tangentem racione videlicet illorum nongentorum solidorum per dictum dominum regem eidem aliame graciose concessorum in adiutorium illorum mille octingentorum solidorum regalium Valencie, ad quos solvendos annis singulis archidiacono Dertusensis et rectori ecclesie de Uxone et eorum successoribus dicta aliama se obligavit racione composicionis et avinencie que tunc inter dictos archidiaconum et rectorem facta extitit racione decime et primicie quas in dicta valle petebant. Quos quidem nongentos solidos dictus dominus rex eidem aliame assignavit super universis et singulis redditibus et iuribus locorum honoris de Eslida et aliorum locorum que fuerunt nobilis quondam Petri de Exerica, prout in quadam carta dicti domini regis suo sigillo pendenti munita, data in l[oc]o de Casp, .XVIIIª. die novembris anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXº. primo lacius [co]ntinetur, vobis huius serie ducimus comitendam. Mandantes vobis quot, vocato ad hoc dilecto consiliario et expensore nostro Georgio Iohannis pro parte curie nostre et aliama predicta vel eorum sindico et procuratore faciatis super predictis iustitiam expeditam procedendo breviter, simpliciter, sumarie et de plano, sola facti veritate attenta, maliciis et diffugiis omnibus procul pulsis, quoniam nos vobis super predictis et depen[den]tibus ex eisdem vices nostras comittimus plenarie cum presenti.
Data Barchinone, .XXª. die decembris anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXVIIº.
Infans Martinus.
R(aimundus) de Cumbis, mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Santo Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.
19.
1378, juny 22. Barcelona.
Linfant Martí, a precs de la seua esposa Maria, comtessa de Xèrica i Luna i senyora de Sogorb, atorga la quantitat de 2.000 florins dor dAragó a una persona no identificada,47 assignant per a aquest pagament 1.000 florins sobre les rendes de la Serra dEslida i altres 1.000 sobre les dUixó.
ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 37r-v.
Nos infans Martinus etc., ad preces humiles vestri48 egregie Marie, comitisse et domine comitatum et civitatis predicte, coniugis nostre carissime, duos mille florenos auri de Aragonia vobis cum presenti duximus graciose concedendos, quos vobis assignamus videlicet mille in et super redditibus et iuribus nostris Vallis de Eslida et alios mille super redditibus et iuribus nostris Vallis de Uxone, situatarum in regno Valencie. Mandantes per presentem dilecto consiliario et expensori nostro Georgio Iohannis seu collectoribus et receptoribus qui nunc sunt vel pro tempore fuerint et ipsorum cuilibet quatenus de predictis redditibus et iuribus vallarum prenominatarum que sunt vel quam primo fuerint in posse eorum vel alterius ex ipsis pre aliis quibusvis assignacionibus per nos iam factis si que sunt seu imposterum (sic) fiendis seu cui volueritis loco vestri tribuant et exsolvant duos mille florenos supradictos, et facta solucione recuperare curent a vobis hanc cum apoca de soluto. Quare nos cum presenti mand[a]mus fideli compotorum curie nostre auditori seu alii cuicumque a dicto expensore seu collectoribus reddituum et iurium predictorum compotum de premissis audituro, quod quantitatem florenorum preliberata in compoto ipsorum recipiat et admittat et nullam questionem eis faciat vel dubium aponat aliqua racione ipsis ei<s> restuentibus cautelas supradictas. In cuius rei testimonium presentem fieri et sigillo nostro iussimus comuniri.
Data Barchinone, .XXIIª. die iunii anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXº. octavo.